Missale Romanum 1962
S. Agatha
✠
S. Agatha
COMMUNE-UNIUS-MARTYRIS-NON-PONTIFICIS
Introitus
Ps. 20:2-3 In virtúte tua, Dómine, laetábitur justus: et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimae ejus tribuísti ei. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 20:4 Quóniam praevenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. ℣. Glória Patri.
Epistola
Sap. 10:10-14
Graduale
Ps. 111:1-2 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V. Ps. 111:3 ℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
Alleluia
Allelúja, allelúja. V. Ps. 20:4 ℣. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.
Evangelium
Matt. 10:34-42
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. In illo témpore: Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium. veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam: et inimici hominis, domestici eius. Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animan suam propter me, inveniet eam. Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet: et qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Offertorium
Ps. 8:6-7 Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Secreta
Muneribus nostris, quaesumus, Domine, precibusque susceptis: et caelestibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.
Communio
Matt. 16:24 Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
Postcommunio
Da, quaesumus, Domine, Deus noster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gratulamur officio; ita perpetuo laetemur aspectu. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.